CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3122     View  [Back]
Charta qua Mallenus, filius Truanni et Azæ, dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Vennone.
Quia presens vita labilis et caduca ac multis calamitatibus plena est, summopere debemus ad illam quę nullo diei terminatur termino intentionem nostræ mentis dirigere. Quapropter notum sit tam presentibus quam absentibus, quod ego Mallenus, ad illam desiderans pervenire vitam, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo locoque Cluniacensi, in eorum veneratione consecrato, aliquid de rebus juris meę hereditatis quę est sita in pago Wiennensi, in villa cui vocabulum est Vennone. Est autem vinea quę terminatur a certio de ipsa hereditate et perario, similiter a medio die de ipsa hereditate, a mane via publica. Fatio autem donationem hanc pro remedio animę meę et anima patris mei Truanni matrisque meę Azę et fratris mei Gausmari omniumque parentum meorum, ea tamen conditione, ut quandiu vixero teneam et possideam, et omni anno in vestitura onus unius asini de vino persolvam. Post meum vero discessum, totum ex integro ad Sanctum Petrum perveniat. Si quis vero hanc donationem irritam fecerit, omnibus maledictionibus subjacebit, et cum Juda Christi traditore in inferno mansionem habebit. Ut autem firmum et inconvulsum consistat, propria manu firmavi testibusque roborandam tradidi. S. Malleni, qui donum hoc fecit et firmavit et firmare precepit. S. Gausmari fratris ejus. S. Aalbaldi presbiteri. S. Gausmari.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung