CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3124     View  [Back]
Charta qua Ubertus Umgres dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Flaviaco.
In nomine Dei omnipotentis. Sciant presentes et futuri fideles Dei et sanctæ æcclesiæ, quod Ubertus, qui vocabatur Umgres, pro remedio animæ suę suorumque omnium amicorum, destinavit Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, et senioribus Cluniensis cenobii, de allodo suo, unam vineam quę appellatur Meplanz, ut supradicti seniores hereditario jure in perpetuum teneant sine aliqua contradictione et sine ullo respectu. Est autem sita eadem vinea in villa Flaviaco. Hanc autem donationem confirmavit et annuit filius ejus Bernardus. Cujus donationis testes sunt Bernardus, cognomento Umgres et Jozfredus et Durannus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung