CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3126     View  [Back]
Charta qua Richardus et filii ejus dant monasterio Cluniacensi res suas ubi dicunt ad Montem Serenum.
Cunctis recte credentibus ac infra matris æcclesiæ gremium manentibus claret, quod ex bonis temporalibus ac juste adquisitis divina concedente clementia celorum regnum mercetur. Unde summopere est studendum, ut si qua bona valemus agere, postposita omni cun[c]tatione, non pigritemur, facientes eos nostri debitores, quos veraciter novimus et inpresentiarum saluti corporum multum consulere et in futuro animarum judices minime ambigimus. Igitur notum sit omnibus Christi caractere insignitis, quod Richardus Dei amore succensus una cum filiis suis Hugone et Tetberto, dedit Domino Deo et apostolis ejus Petro et Paulo locoque Cluniensi in honore eorum consecrato, aliquantulum de hereditate sua quę in pago Matisconensi videtur sita, in loco qui dicitur ad Montem Serenum: hoc sunt campi qui dicuntur Kasantlimerio, et propriam condaminam suam, et curtilos usque ad Bargisserenum, quesitum et inquirendum, totum prefato reliquit loco pro animarum suarum et suorum parentum remedio. S. Richardi, qui hanc donationem fecit et firmare rogavit. S. Hugonis atque Tetberti filiorum ejus. S. Duranni. Utile precium fuit hoc in loco inserendum, quod Ainardus et Gonterius fratres ejus hoc laudaverunt et firmaverunt factum donum, videlicet quia jure hereditario sibi hæc pertinebant. S. Ainardi. S. Gonterii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung