CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3130     View  [Back]
Charta qua Sicbaldus wadiator Attonis partim dat, partim vendit monasterio Cluniacensi vineam et terram in villa Rufiaco.
Sacrosancto ac venerabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis monasterii, ego igitur, in Dei nomine, Sicbaldus, vuadiator et helemosinarius Attoni, dono etiam supradictis apostolis, pro anima ipsius, sicut ipse moriens per andelannum delegavit, ut mos est legis salicæ, aliquid de rebus nostris quę in pago Maticensi sitę videntur, in villa cui dicitur Rufiacus: hoc est vineam et terram quę terminatur a mane terra Duranni, a meridie et a certio terra Sancti Petri, a sero via publica. Infra istas terminationes, totum ad integrum dono atque transfundo unam medietatem, pro anima ejus, et aliam medietatem quę mihi jure obvenit pro XII denariis. Si quis autem, quod futurum esse minime credo, ego ipse aut ulla intromissa persona contra hanc donationem seu venditionem aliquam inferre calumpniam voluerit, non valeat quod repetit vendicare, sed coactus potestate juditiaria, cui litem intulit auri uncias quatuor persolvat, et inantea omnique tempore stabilis consistat, stipulatione subnixa. Actum est Cluniaco publice. S. Sicbaldi, qui fieri et firmare rogavit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung