CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3131     View  [Back]
Charta qua Rotrudis, cum filio et seniore suo, dat monasterio Cluniacensi vineam et curtilum in villa Vetus Curt.
Divina clementia opitulante, homini concessum est, ut quia nostra conditio labilis et prona est ad peccandum, saltim si deinceps vitam emendare suam voluerit, habeat unde sua obnubilare possit peccata, pauperibus Christi sua largiendo manu largiflua; dicente in Evangelio Domino: «Date helemosinam et ecce omnia munda sunt vobis.» Quocirca ego, in Dei nomine, Rotrudis et filius meus Vulgerius, necnon et senior meus Otgerius, divinis obtemperare preceptis cupientes, donamus Deo et beatis ejus apostolis Petro et Paulo, et Cluniensi cœnobio in eorum honore consecrato, unam vineam cum curtilo in villa Vetus Curt. Habet quippe viginti perticas in longitudinem et in latitudinem duas perticas et dimidiam. Facimus autem hanc donationem pro animarum salute nostrarum, quatinus per eorum suffragia, celorum mereamur possidere gaudia, et ut a presenti die et deinceps ejusdem loci rectores quod illis visum fuerit inde faciant, absque alicujus calumpnia. Et ut firmum omni tempore permaneat, propria manu firmavimus et testibus roborandam tradidimus. S. Rotrudis. S. Vulgerii. S. Otgerii. S. Rotardi. S. Girbaldi. S. Ramnaldi. S. Armari. S. Constantii. S. Aalberti. S. Ramnaldi. S. Aalberti. Actum est Cluniaco publice. S. Senoldi. S. Ledpranni.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung