CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3132     View  [Back]
Charta qua Jozerannus, filius Hisraelis et Ingelburgæ, dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Vertiaco, Lantena et Columba.
Redemptor humani generis inevitabilibus nostræ fragilitatis casibus consulens, contra juges excessus nostros multa et diversa medicamina conficere dignatus est, quibus sordidata per baptismum denuo ad misericordiam consequendam conditio restauretur. Quorum unum precipuum esse credimus helemosinam, quodque omnibus anteposuit dicens: «Date helemosinam et ecce omnia», et cetera. Igitur ego Jozerannus, filius Hisrahelis et Ingelburgę, audiens Domini vocem dicentis: «Vendite quę possidetis, et date helemosinam», non rectius putavi aliis pauperibus hanc helemosinam esse largiendam, quam illis de quibus Dominus in Evangelio: «Beati, inquam, pauperes spiritu, quia vestrum est regnum Dei.» Horum esse particeps cupiens, dono Domino Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, quod mihi competit jure hereditario, in istis tribus villis, in Vertiaco, in Lantena, in Columba, meam partem de meo alodo cum servis et ancillis, ut ab hodierna die teneant et possideant monachi Clunienses sine ullo contradicente mortali homine. Si quis vero contradixerit, iram Dei cum Juda traditore incurrat, nisi cito emendaverit. S. Jozeranni. S. Bosonis prepositi Genevensis æcclesiæ. S. Petri prioris. S. famulorum ejus, id est Gausberti, Tulumberti, David, Duranni, Marini.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung