CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3134     View  [Back]
Charta qua Ramnaldus et uxor ejus Berta dant monasterio Cluniacensi res suas in villis Vetus Canabis, Bugdono, etc.
Divinę, clementia pietatis mittens unicum filium suum ex servili forma incarnandum in hunc mundum, in forma nostrę mortalitatis, ne conditio humana maligni fraude seducta, post lapsum periret, ex hoc enim apparet quanta nos dilectione dilexit, videlicet quod dignatus est nostrę misereri naturæ eam assumendo, quod non est post ruinam angelicę creaturę. Quocirca quia ipse prior nos dilexit, tanto magis sincero et puro diligendus est et timendus amore, ne juste in illo justę exaggerationis examine pro tot beneficiis nobis a se inpensis nos sibi ingratos puniat. Proinde ego Ramnaldus et uxor mea, Berta nomine, ejus ducti amore, donamus sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, aliquid de nostra hereditate que sita esse videtur in pago Matisconensi, in villa Vetus Canabis, hoc est medietatem unius cortili. Dono iterum in villa quę vocatur Bugdonum partem unius campi, hoc est unam tiliam quam donaverunt mihi Osbertus et Fredoenus. Dimitto etiam illum boscum quem habebam in querelam contra illos. Hæc omnia reddo eis in presenti, eo videlicet tenore, ut me et uxorem meam in suam societatem recipiant. Iterum post mortem meam dono eis in supradictam villam Bugdonum unam condaminam quam mihi donavit Ascherius; quę terminatur sic: a mane via publica, a certio terra Noerii, a vento pascheria, a sero terra Adalelmi. Similiter dono in villa Tendriaco unum campum quem donavit mihi Ascherius. Dono etiam in villa Raverias unam vineam quam Adraldus mihi donavit et medietatem silvę quę vocatur Canavanilis. Facio autem hanc donationem pro animę meę et uxoris meę remedio, et ut nobis defunctis corpora nostra honeste sepulture inibi tradantur; ea videlicet conditione, ut quandiu vixerimus nos duo, nobis fas possidendi ea sit, ita ut cum aliquis nostrum ab hac luce migraverit, pars ejus, id est medietas, ad jam prescriptam casam perveniat. Post discessum vero amborum ex integro totum ad jam dictum transeat locum, nemine contradicente. Si quis vero hanc descriptionis cartulam diaboli fascibus succensus calumpniari presumpserit, non optinere quod repetit valeat, sed insuper juditiaria potestate cogente, auri libras C constrictus persolvat, et nostra donatio tempore perpetuo, stipulatione subnixa consistat. Et ut rata et inconcussa permaneat, propriis manibus firmavimus, testibusque tradidimus roborandam. S. Ramnaldi et uxoris ejus Bertę, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Bernardi. S. Rotberti. S. Clementis. S. Arlei. S. Raimberti. S. Vuichardi. S. Richardi. S. Adalelmi. S. alterius Rotberti. S. Rainardi. S. Bernardi, Constantini, filiorum ejus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung