CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3135     View  [Back]
Charta qua Jozfredus de Sala dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Berisim.
Quia diu hic nobis non est manendum, oportet res nostras quo mansuri sumus vigilanti studio premittere. Unde ego Jozfredus de Sala, peccatorum pondera meorum cognoscens, atque extremi juditii diem pertimescens, penasque inextinguibilis ignis evadere volens, cum voluntate et assensu filii mei Vuichardi filięque meę, talem terram qualem visus sum habere, et talem mansum in villa Berisim, et omnia quę ad eundem videntur mansum pertinere, dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad monasterium Cluniacum, in honore eorum consecratum, cui venerabilis abbas domnus Hugo videtur preesse pariter ac prodesse, pro æternæ vitæ desiderio, et pro animarum parentum meorum salute, et propter hoc specialiter ut Deus mihi indulgeat, si eum predam et rapinam faciendo de possessionibus ejusdem monasterii in aliquo offendi. Si quis autem forte, quod minime credo futurum, de parentibus meis hanc destruere donationem voluerit, fiat, nisi resipuerit, anathema; et ut firmum et stabile permaneat per evum propria designavi manu, testibusque tradidi roborandam, quorum nomina sunt hæc: Vuichardus de Marsi, Durannus de Sancto Nicetio, Gosfredus de Colunges.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung