CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3136     View  [Back]
Charta qua Bernardus dat monasterio Cluniacensi pro se et pro filio suo Nutriendo res suas in villis Kavariaco et Maseriaco.
Notum sit omnibus fidelibus christianis presentibus et futuris, quod ego Bernardus, divina inspiratione conpunctus, pro salute animę meę, seculum deserere cupiens, talem donationem de bonis meis quę mihi jure hereditario subvenerunt facio, statuo et confirmo. Dono namque Cluniacensi monasterio, in quo me propter timorem futuri juditii et propter amorem cęlestis patriæ, seculo renunciare velle profiteor, fratribus ejusdem monasterii perpetuo tenendum ac possidendum, hoc quod hæc carta in subsequenti continet: apud villam Kavariacum, quę sita est in Lugdunensi pago, unam mansionem cum vinea quę eidem adjacet mansioni, pratum unum, partem unius agri, in quo potest unum sestarium seminari, quintam partem unius silvę; apud Maseriacum insulam unam. Quę omnia dono sancto Petro in cujus honore illud constructum est monasterium, fratribusque Deo inibi servientibus, pro animabus parentum meorum et pro me, necnon et pro parvulo filio meo adhuc, si Deus voluerit, monacho futuro, addita super tali conditione pro predicto puerulo, ut interim a monasterii stipendiis nutriatur, donec ad etatem eam pervenerit qua in monasterio recipi valeat; et quicunque prenominata terra monasterio fraudem facere voluerint, deleantur de viventium libro et cum justis non scribantur. Facta est autem hæc donatio, regente hoc idem monasterium domno Hugone abbate, laudantibus et confirmantibus eodem ipso Bernardo preposito, Ainardo, Robpoldo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung