CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3140     View  [Back]
Charta qua Gundrudis dat monasterio Cluniacensi servum cum uxore et infantibus suis.
Auctoritas divina unumquemque vigilanter admonet, dum vivitur in hac miserabili peregrinatione, certatim quod debeat ad gaudia sine fine mansuræ (sic) percurrere. Unde si deinter undas hujus pervagantis seculi quo ne quis inoffenso graditur calle a Domino recte eripi, et ad perpetuę portum tranquillitatis docte querimus prothrai, summopere studendum est nobis ne in illo justę exagerationis examine judici, ubi ea cunctis quę quisque dum in carne vixit gessit patebunt, inveniamur infructuosi. Quamobrem notum esse tam presentibus quam absentibus cupimus, quod ego Gundrudis peccatrix, Dei misericordia conpuncta, seculo abrenuncians atque monachicum habitum sumens, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo locoque Cluniensi, aliquid juris meę proprietatis, videlicet unum servum, vocabulo Durannum, cum uxore sua et infantibus, absque alicujus calumpnia. Et ut ista firmior donatio ultronea a me facta permaneat, manu propria subscribo confirmando atque meis heredibus firmandam trado. S. Guntrudis. S. Fredelis, filię ipsius. S. Huberti. S. Gunterii archipresbiteri. S. Gislardi. S. Adalelmi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung