CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3141     View  [Back]
Charta qua Eremburgis de Salines dat monasterio Cluniacensi mansum Grimaldi de Parce, mansumque Engonis et alias res.
Cunctis recte sapientibus claret, quod ex rebus juste adeptis ęternam valeant adipisci patriam, sicut scriptum est: «Regnum Dei tantum valet quantum habæs.» Ergo ut Dei regnum valeamus habere, studeamus bene agere. Illis bene valet regnum Dei, qui sua pro Christi amore caritative student Christi pauperibus distribuere. Unde ego Eremburgis de Salines dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo sanctoque conventui Cluniacensi mansum Grimaldi de Parce; item alium mansum Engonis, et pro investitura eorum dat per unumquemque annum nobis duas asinarias vini. Dat etiam preter hæc quandam vineam quę est juxta mansum Grimaldi, silvam quoque et planum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung