CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3150     View  [Back]
Charta qua notum est Achardum franchisiam quam requirebat in molendino quod Durannus presbyter a monasterio Cluniacensi tenebat werpivisse.
Quia plerumque bene gesta variantur, et cuncta quę sub sole fiunt mutantur, et ipse res in diebus nostris cito oblivioni dantur a nobis actę, nisi litterarum vinculis alligentur, idcirco decretum est a prioribus patribus scripto commendari quę fiunt, quatinus ad posterorum noticiam tam ad bonorum eruditionem, quam ad reproborum depressionem dirigantur. Quapropter omnibus tam presentis temporis quam futuri notitia hæc verpitionis manifesta sit, quam fecit Achardus cum domno Hugone abbate de quadam terra. Quendam molendinum tenebat Durannus presbiter de domno abbate Hugone et monachis Cluniensibus in quo Achardus requirebat franchisiam, videlicet in esclosam quę ad ipsum molendinum pertinet. Fecit autem verpitionem de ea querela in domni Hugonis abbatis manu, et accepit IIIIor solidos a decano de Lordono, in tali convenientia, ut si aliqua persona in eadem querela aliquam calumpniam quesierit, ipse omnes tacentes faciat, et omnibus ipsis hanc cartam firmare faciat.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung