CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3151     View  [Back]
Charta qua Wichardus miles dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Vescort.
Quoniam hæc vita qua utimur brevis et caduca esse cernitur et nullum se diligentibus certum tribuit finem, ideo summopere providendum est, ut ad supernam omni conamine mentis requiem debeamus festinare. Quapropter notum sit cunctis Christi caractere insignitis, presentibus et futuris, quod ego Vuichardus miles in extremis vitæ positus, per consensum fratris mei Vualterii et aliorum parentum meorum et amicorum, dono aliquid de mea hereditate ad locum Cluniacum pro animę meę vel meorum parentum salute, videlicet unam vineam quę sita est in parrœchia Matisconensi, in villa Vescort. De una parte terminatur ipsa vinea terra Sancti Petri, et de alia terra de ipsa hereditate. Hoc autem donum factum est per laudamentum Bernardi de Vissandono et Hugonis et Gozeranni, fratrum ejus. S. Vuichardi, qui hoc donum fecit. S. Vualterii fratris ejus, qui laudavit. S. trium fratrum suprascriptorum Hugonis, Bernardi et Jozeranni.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung