CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3160     View  [Back]
Charta qua Bernardus et uxor ejus Emma dant monasterio Cluniacensi campum et pratum in villa Vallis.
Igitur ego Bernardus, in Dei nomine, dono ad locum Cluniacum aliquid de rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconense, in villa Vallis, unum campum et unum pratum. Terminatur autem campus a mane via publica, a meridie terra Sancti Petri, a certio Dezię terra; et pratum terminatur a mane terra Sancti Petri, a meridie similiter, a certio terra Drogonis. Et hanc donationem facio pro remedio animę meę et uxoris meę Emmę, et in locum sepulturę nostrę. S. Bernardi et uxoris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Hugonis et Arlebaldi et Gislardi, filiorum eorum. S. Girberti. S. Anscherii. S. Tetelmi presbiteri. S. Deodati. S. Alcherii. Richardus scripsit sabbato, III kalendas augusti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung