CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3162     View  [Back]
Charta qua Albericus presbyter dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Valle, Masirolias et Orodes.
Notum sit omnibus, tam futuris quam presentibus, quod ego Albericus presbiter dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest donnus Hugo venerabilis abba, aliquid de mea hereditate quę est sita in episcopatu Matiscensi. In primis dono in villa Vallis unam mansionem cum vinea et trolio quę vocatur ad Casalis; ibidem in eadem villa, ultra rivum, dono aliam vineam quę terminatur a cirtio terra Sancti Benedicti, a mane terrava publica, a sero de ipsa hereditate. Dono etiam in villa Masirolias aliam vineam. Dono etiam medietatem unius campi in villa Orodes; in eadem quoque villa alium campum arabilem dono, est etiam campus qui vocatur Campus Mercatus. Et in eodem loco, alium campum arabilem. Et in campo Martinisco alium campum. Hęc omnia dono Deo et supradictis apostolis pro remedio animę meę et omnium parentum meorum, ut indulgentiam omnium peccatorum nostrorum consequi mereamur. S. Alberici presbiteri, qui fieri et firmare rogavit. S. Girardi presbiteri. S. Ingelberti. S. Arloeni.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung