CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3176     View  [Back]
Charta qua Bernardus miles donationem rerum in villa Sancti Jangulfi a fratre suo Widone monachis Cluniacensibus factam confirmat.
Omnipotens clementia Christi postquam invidente diabolo per inobedentiam a patrię cęlestis dignitate ceciderat nostrę conditionis fragilitas, carnis infirmitate velata, ad nos venire dignata miseriis humanę conditionis conpatiendo, multimoda mortalibus tribuens beneficiorum suorum carismata, inter alia ei concessa a suę divinitatis potentissima gratia, hoc quoque tribuere dignatus est, videlicet ut de temporalibus bonis unicuique sibi ab eo concessis valeat quisque fidelium optinere permansura et perpetua gaudia. His et hujusmodi mandatis roboratus dominicis, ego Bernardus miles laudo et confirmo donationis hujus cartam quam frater meus, in extremis positus, nomine Wido, Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo dedit monachisque Cluniensibus, ad habendum et possidendum contradidit. Est autem cartę hujus donatio talis, quatinus per eam teneant omnia infra subjecta, clausum videlicet de vinea prope ecclesiam Sancti Jengulfi situm, qui terminatur desursum via publica, de alia parte rivo currente, de aliis duabus partibus terra Sancti Jengulfi. Dono etiam in alio loco forenstem de bosco unam quam Ledbaldi vocant, sicut via vadit, currente juxta ipsam rivo. Dono etiam partem de cellariis in burgo Sancti Jengulfi quę nobis ibi veniebat, et tantum de terra supra quantum ad cellarios eis facere placuerit. Hanc cartam donationis quam frater meus Wido fecit, ego Bernardus frater ejus laudo et confirmo et contrado ad supradictum locum Cluniacum, sicut superius scriptum est, pro animę ipsius et meę et omnium parentum meorum sive omnium fidelium defunctorum salute. S. Bernardi, qui hanc cartam fieri jussit et ipse firmavit. S. Leotbaldi presbiteri. S. Aymonis. S. Bernonis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung