CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3180     View  [Back]
Charta qua Bernardus et Hubertus dant monasterio Cluniacensi, pro anima patris sui Gisonis, vineam in villa Dunziaco.
Sacrosancto ac exorabili loco Cluniensi cęnobio nos igitur, in Dei nomine, Bernardus et Ubertus, filii Gisonis, cupientes redemptionem animę ejus, donamus aliquid de rebus nostris pro ejus anima jam prefato loco, quę sunt sitæ in pago Maticensi, in villa Dunziaco, hoc est vineam unam indominicatam, quę terminatur de uno fronte juxta terram Aigleni, de alio autem juxta terram Achardi, et de alio secus terram Sancti Petri, a mane via publica; ita vero concedo ut a presenti die et deinceps rectores ejusdem loci quod illis visum fuerit faciant. S. Bernardi atque Uberti, qui firmare rogaverunt. S. Duranni. S. Achardi. S. Ildini. S. Arlei. S. Vuini. S. Aydoardi. Actum Cluniaco publice.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung