CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3181     View  [Back]
Charta qua Theotbaldus de Rotiliaco, miles, cum Gualterio Berg, et Humberto de Rotiliaco, milite, quosdam servos monasterio Cluniacensi dant.
Quos Christi amor de animarum salute cogitantes copulat, dignum fuit sub unius tituli stilo comprehendi. Proinde notum omnibus infra sanctę matris æcclesiæ gremium degentibus ubique terrarum sit, quod ego Theotbaldus, miles de Rotiliaco, cum Gualterio, cognomento Berg, filio Oddonis de Domo Martini, nepote meo, atque Humberto, milite de Rotiliaco, donamus Deo et apostolis ejus Petro et Paulo, in quorum honore supradictum cœnobium noscitur esse dicatum, hunc servum nostrum, nomine Ingelbertum cum uxore sua ac filiis et filiabus. Hoc autem donum actum est publice apud Sanctum Triverium, presente domno Humberto, Cluniacensis villę decano. Deinde apud castellum quod Bellum Forte nuncupatur, coram domno Johanne monacho, qui eo tempore caldariis salinarum supradicti monasterii preerat, laudaverunt ipsum donum Vuido [miles] cognomento Ruilat et uxor ejus, Beatrix nomine, necnon etiam tres filię ejus domni Gualterii, militis de Rotiliaco, quarum nomina hæc sunt: Aldesmaida, Agnes atque Agia, pro anima supradicti Vualterii, patris sui. Insuper etiam Vualterius, cognomento Berg, supra jam nominatus dedit eidem monasterio partem suam quam habebat in quodam servo, nomine Constantino. Hoc itaque donum pro salute animarum suarum cuncti fecere, et ut participationem haberent in omnibus benefactis supradicti monasterii, in helemosinis scilicet, orationibus, missis, psalmis, Christo annuente, qui vivit et regnat in secula seculorum. Amen.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung