CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3183     View  [Back]
Charta qua Helduinus dat monasterio Cluniacensi ecclesiam de Jussiaco.
Sicut fides christiana indubitanter tenet et credit, ita Christi benignitas tribuit ac humanę fragilitatis casibus consulit fidenter, ut ex temporalibus rebus gloria supernorum civium mercetur. Quamobrem ego, in Dei nomine, Helduinus, reminiscens peccatorum meorum atque expavescens extremi diem juditii ac post de Christi bonitate et misericordia cogitans ac confidens, dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, in quorum honore Cluniacense monasterium constructum ac dedicatum esse cernitur, pro eternę vitę desiderio et pro anima patris mei matrisque omniumque parentum meorum, æcclesiam que dicitur Jussiaco, illud videlicet feudum quod Rotbertus presbiter tenet; ea scilicet conditione, ut a presenti die et deinceps prefati loci rectores quod illis utile visum fuerit, nemine contradicente, faciant.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung