CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3184     View  [Back]
Charta qua Artaldus de Gunziaco, sumens vestem monachicam, quosdam servos monasterio Cluniacensi dat.
Si quis desiderans esse consors ælectorum Dei sua pro ejus amore relinquentium, non et ipse differat adimplere quod Dominus in evangelio ammonet, dicens: «Si quis amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus». Unde ego Artaldus de Gunziaco divinis parere cupiens preceptis, videns meorum enormitatem peccatorum, atque ideo seculo penitus abrenuncians, pro eternę vite desiderio sumpsi in monasterio Cluniacensi religionis sanctæ habitum, videlicet deinceps ibidem sub Sancti Benedicti regula, vita mihi comitante, militaturus. Ubi quosdam servos quos jure hereditario possidere videbar, reliqui, Girbertum scilicet nomine et Gundricum cum ceteris quoque pertinentibus. Quod est tempore Hugonis abbatis factum, et tunc temporis existente Oddone priore.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung