CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3186     View  [Back]
Charta qua Rolendis dat monasterio Cluniacensi campum et peciolam vineæ in villa Lornando.
Quoniam cuncta quę in presenti gerimus transitoria ac caduca esse videntur, non profutura sese diligentibus immo nocitura quos sibi allicere possunt ac ad inferos eos missura, ideo oportet statuere quoddam quod eternum ac ratum consistat per evum ac proficiat illud statuentibus. Proinde ego Rolendis femina, meorum perpendens sarcinam peccaminum, gratia Christi me visitante, metuensque ultimum juditii diem penasque ignis inextinguibilis, mortis terrore perterrita, dono Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo, aliquid ex rebus meis, pro remedio animę meę, quę sunt sitę in pago Matisconensi, in agro Rufiacensi, in villa Lornant, videlicet campum unum, a mane terram Ocdelonis terminantem, a medio die terram Sanctæ Mariæ, a sero Isenbranni, a certio juxta terram Sanctæ Mariæ; et habet in fronte perticas XIIII et in longo XX. Item in eadem villa peciolam unam de vinea conclusa ex omnibus partibus terra Sancti Petri, ut ab hodierna die et deinceps ejusdem loci rectores quod illis ex his placuerit, nemine contradicente, faciant. Si quis vero heredum aut coheredum aut aliqua subintroducta persona diaboli fascibus succensa (quod minime evenire speramus!), aliquam calumpniam inferre temptaverit, non valeat sibi vendicare quod repetit; sed cogente juditiaria potestate auri libras tres cui injuriam intulerit persolvat, et ista donatio a me facta ultronea, stipulatione subnixa, firma et inmobilis perhenniter perseveret. Actum est hoc Lordono publicæ. S. Rolendis, quę hanc donationem fecit et firmare rogavit. S. Odonis. S. Thedaldi. S. Vuiberti. S. Ansedei. S. Algausi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung