CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3189     View  [Back]
Charta qua Anseidus dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Maciaco, Sorel, etc.
Notum sit omnibus fidelibus, tam presentibus quam futuris, de quodam milite, nomine Anseide, qui tantum dedit Sancto Petro de terra et de vinea et de prato in villa Maciaco, ad locum Cluniacum, pro remedio animę suæ, ubi duos mansos habere potuerit, hoc est terciam partem de una condamina quę est juxta forest Maciaco, et terciam partem in duas cumbas quę sunt juxta condaminam, et a pascua quę est in ipsa villa in unum campum terciam partem juxta pascua, et unum clausum totum, qui est subtus Sorel a monte Maciaco; et prope clausum unam rasciam quę a Casals vocatur, et unam condaminam quę est a fonte Maina terciam partem usque in viam publicam juxta pratum, et in alio prato juxta rivum Oblatum similiter terciam partem. Item quoque in una broxia quę vocatur Sorol totam terciam partem et usariam per totum. Totam cartam istam laudavit Anseidus, affirmando quod nemo huic dono suorum parentum calumpniam aliquam inferre presumat; quod si quisquam fecerit, gladio anathematis, nisi resipuerit, feriatur. S. Anseidi, qui hoc donum fecit et rogavit firmari. S. Bernardi. S. Isengardi. S. Vualterii. S. Vuilelmi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung