CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3193     View  [Back]
Charta qua Hugo de Castellione miles, postea monachus, dat monasterio Cluniacensi alodium suum in castello Claravallis atque teloneum ejusdem castri cum decima Antoliensis villæ.
Omnibus in unitate verę fidei manentibus notum sit, quod ego Hugo quondam miles de Castellione castro, quod est situm juxta Salinis villam, postea vero Cluniacensis cœnobii monachus, pro desiderio vitæ sempiternę, spernens terrena atque caduca, cum consensu et dono matris meę, Deo devotę, nomine Pontiæ, cum consilio etiam atque consensu fratrum meorum atque amicorum, dono omnipotenti Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ac supranominato Cluniacensi monasterio, in honore ipsorum consecrato, cui domnus Hugo ac venerabilis abbas magis prodesse quam preesse videtur, totum alodum meum, quod habere visus sum in castello quod Claravallis dicitur, in terris scilicet, in silvis, in servis et ancillis, in decimis, molendinis, piscariis. Dono etiam totam partem meam de teloneo quod habui in portu ejusdem castelli ex integro, cum tota decima Antoliensis villę, quam jure parentali possederam. Hæc omnia trado simul et concedo sanctæ Cluniacensium congregationi, ut Deus omnipotens tam mihi quam etiam matri meę Pontiæ omnibusque parentibus meis seu antecessoribus vitam conferre dignetur eternam. De cetero interdico ex parte Dei omnipotentis et omnium sanctorum ejus, omnibus vicinis meis seu consanguineis, vel etiam extraneis, ne quis hoc donum calumpniari presumat. Quod si quis agere temptaverit, eterni anathematis maledictionem cum Juda traditore feriatur, nisi concite penituerit. S. Hugonis monachi. S. Pontię, matris ejus. S. Vualcherii, filii ejus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung