CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3194     View  [Back]
Charta qua Arbertus dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Montesono.
Cum omnia orta occidant auctaque senescant, temporalia quoque more aquę fluentis retrorsum ultra dilapsam undam non retorquentis celeri lapsu inreparabiliter defluant, preclaraque facies et honor gloriæ mundialis, precipue fallaces divitiæ, preter hoc vis corporis aliaque hujuscemodi brevi tempore in dies dilabi videantur, opere pretium est animam autem aut ęternam exercitatione virtutum preclaram Deo reddere, aut munificentia helemosinarum temporalia pro eternis dare, pauca pro magnis commutare, sua Christi pauperibus pro ęternę vitæ desiderio factis tribuere ea deserendo, quatinus una cum eis mereatur gaudia cęlorum possidere. Igitur ego Arbertus, hoc succensus desiderio, cognoscens me male vitam duxisse meam, divina gratia me visitante, Deo satisfaciens dono apostolis sanctis Petro et Paulo aliquit ex rebus proprietatis meę, quę sunt sitæ in pago Maticensi, in villa cui dicitur Montesono, hoc est unus curtilus, cujus termini sunt hi: a mane terra Sancti Stephani, a meridie terra Ledendi, a sero ipsa hereditas, a certio terra Ermendradæ. Item in eadem villa medietatem unius prati dono, quod a mane juxta terram de Mediolano terminatur, a certio et a sero similiter, a meridie terra Vuinierii; et campum unum a mane terram Sancti Stephani terminantem, a meridie terram Mediolani, a certio et a sero de ipso donatore, qui vulgato nomine vocitatur ad Equales, videlicet medietatem. Infra has terminationes dono prefato cœnobio, pro anima patris mei et mea, ut a die presenti et deinceps ejusdem loci predicti rectores quod eis visum exinde fuerit faciant, absque ullius calumpnia. Actum est hoc Cluniaco publice. Si quis vero calumpniam aliquam contra hoc donum diabolico excitus stimulo temptaverit inferre, Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum iram incurrat; parsque ejus sit cum Juda, Domini proditore, et Dathan et Abiron, et cum his qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis», nisi ad condignam pervenerit emendationem. S. Arberti, qui donum hoc fecit et firmare rogavit. S. Anselmi presbiteri. S. Vuinerii. S. Ledendi. S. Arlebaldi. S. Gausberti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung