CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3196     View  [Back]
Charta qua Stephanus de Saliaco et fratres ejus dant monasterio Cluniacensi res suas in villis Crosiago et Chimiliaco.
Dominus noster Jesus Christus humanum cupiens a diaboli laqueis genus eripi, a quo per primum hominem captivum detinebatur, nova mandata preposuit contra insidias illius quibus ad misericordiam denuo reparetur, dicens: «Date helemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis». Quamobrem omnibus in unitate christianę fidei degentibus, presentibus et absentibus pateat, quod ego Stephanus de Saliaco, cum fratribus meis Hugone et Gaufredo, cognoscentes, divino igne conpuncti, nos multum a principio contra christianitatis nostræ professionem egisse, atque penas eterni ignis evadere cupientes, donamus Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo, fratribusque Cluniacensis monasterii, aliquit ex facultatibus nostris, pro animarum nostrarum remedio, unum curtilum in villa cui vocabulum est Crosiacus, et similiter unum pratum in villa quę Chiminiacus nuncupatur, necnon et unum campum cum condamina quadam, eo scilicet pacto ut qui hæc tenuerit, cursum habeat in silvam, absque ullius calumpnia, sive aliqua consuetudine, quam cuique mortalium faciat.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung