CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3199     View  [Back]
Charta qua Wichardus de Castello presbyter, sumens vestem monachicam, dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Bieriasi.
Notum omnibus hominibus, tam presentibus quam absentibus, sit, quod ego Vuichardus, presbiter de Castello, derelinquo hujus seculi vanitates pro desiderio regni cælorum, accipiens sanctæ religionis habitum in monasterio Cluniacensi, pro peccatis meis, ut possim habere partem et societatem cum Dei electis in regno cælorum, et dono Domino Deo ac sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et loco supramemorato, cui domnus Hugo abba magis prodesse quam preesse videtur, fratribusque ibidem Deo servientibus, presentibus et futuris, dono ego supradictus Vuichardus unum mansum in villa Bieriasi, quem tenet Bernardus villanus, cum omnibus ad ipsum mansum pertinentibus, et cum omni censu quem mihi per unumquemque annum reddebat, id est sex denarios, et tres panes, tresque gallinas, duo quoque sextaria vini, et omnia quęcumque ibi volebam accipere, totum ab integro dono, laudo et transfundo ad supradictum locum. Si quis vero hanc donationem, diaboli fascibus inflamatus, evertere conatus fuerit, gladio anathematis feriatur, nisi ad satisfactionem pervenerit. Quod vero ratum et inconcussum per evum permaneat, propria consignavi manu, testibusque roborandam contradidi. S. Vuichardi, qui hoc donum fecit et firmare rogavit. S. quatuor fratrum meorum, nomina quorum sunt hæc: Ornadus, Bernardus, Hugo, Rodbertus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung