CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3205     View  [Back]
Charta qua Eva vendit monasterio Cluniacensi vineam in villa Valle.
In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum sit fidelibus cunctis, tam presentibus quam absentibus, infra matris æcclesiæ gremium ubique terrarum degentibus, qualiter ego Eva femina genere nobilis vendo, trado atque transfundo monachis Sancti Petri Cluniensis monasterii unam vineam quę mihi tradita fuit in dotalitium a marito meo; ut faciant ab hac die et deinceps quicquid facere voluerint, habendi, vendendi, donandi seu commutandi licentiam, et accipio ab illis pro vinea supradicta inter vinum et annonam duos modios. Residet autem ipsa vinea in comitatu Matisconensi, in villa cui vocabulum est Vallis; et terminatur a mane de ipsa hereditate, a sero via publica, a meridie terra comitis, a certio de ipsa hereditate. Sane si quis, aut ego, aut ullus propinquorum meorum vel aliqua subintroducta persona contra venditionem istam aliquam inferre calumpniam voluerit, non quod repetit vendicare valeat, sed iram Dei et apostolorum suorum Petri et Pauli incurrat, quin quin cogente juditiaria potestate cui litem ausu temerario intulerit, auri libram coactus persolvat. Et postea venditio nostra rata et inconcussa per evum stipulatione subnixa consistat. S. Evæ. S. Aalardi, qui fieri et firmare rogavit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung