CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3207     View  [Back]
Charta qua Gaufredus dat monasterio Cluniacensi tres curtilos in villis Molleto et Montilio.
Refulgens Christi incarnatio salutifera, qua minoratus paulo minus ab angelis ab arce patris ad nostram deveniens servilem amictus cinctorium patriam, nec linquens supera, conversari non erubuit in ima. Igitur ego Gaufredus, ut mihi pius ipse in suo adventu propitiari dignetur, dono ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis quę resident in comitatu Augustidunensi, in villa Molleto, hoc sunt curtili duo cum superpositis et quę ad ipsos pertinent, cum campis, pratis, silvis, aquis, pascuis, aquarumque decursibus, totum a die presenti. In villa etiam Montilio dono alium curtilum cum supraposito, qui terminatur a mane et a certio via publica, a medio die et a sero terra Hugonis, faciantque post hunc diem quicquid facere voluerint. Hanc autem donationem fatio pro anima etiam patris mei et matris meę omniumque parentum meorum, ut eis Dominus propicietur. Si quis vero contra hanc donationem garrire, diaboli fascibus succensus, temptaverit, non ejus vox a quoquam suscipiatur, immo cogente judice L solidos exsolvat cui injuriam intulerit. S. Gaufredi, qui donum hoc fecit et firmari peroravit. S. Blismodis, uxoris ejus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung