CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3211     View  [Back]
Charta qua Rotbertus dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Biciaco.
In nomine sanctę et individuę Trinitatis. Notum sit cunctis christiano nomine insignitis, quod ego Rotbertus, in extremis, immo in gravi infirmitate constitutus, considerans pondus meorum peccaminum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de rebus meis quę sunt sitę in pago Cabilonense, in villa Biciaco nomine, unum videlicet campum cum simul tenente in se prato, qui terminatur a mane terra Sancti Mauricii, desursum terra communi, a sero terra Rotberti, a cirtio rivo currente. Dono etiam in alio loco, in ipsa villa, unam vineam quę terminatur a duabus partibus terra Rotberti, ab una fronte terra Sancti Petri, ab alia via publica. Hanc autem donationem in tali conventu facio, ut quandiu vixero teneam et possideam. Post meum quoque discessum, habitatores prefati loci ex eis quicquid voluerint faciant. Sed et in ipsa villa dono pro his in vestitura mansum cum vinea in ipso sita, cingente in circuitu muro. Sane si quis huic meę donationi calumpniam inferre voluerit, omnibus maledictionibus quę in libris divinis sunt dampnatus subjaceat, atque nostra elemosina firma permaneat, stipulatione subnixa. S. Rotberti, qui hanc cartam fieri jussit et ipse firmavit. S. Lisanę. S. Aldegardis. S. filiorum ejus. S. Fulcranni presbiteri. S. Rotberti presbiteri. S. Gunduini clerici. S. Tetgrimmi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung