CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3218     View  [Back]
Charta qua Bernardus dat monasterio Cluniacensi duos campos in villis Besorniaco et Arniaco.
Dum pro certo constet nullum mortalium in hac vitę miseria inmunem fore a diversorum noxa discriminum, oportet unicuique pro posse largitorem fieri temporalium, ut non solum liber esse valeat a delictis peccatorum, verum etiam particeps existat ęternorum bonorum. Quapropter noverit omnis ęcclesia fidelium, quod ego, Bernardus nomine, jam ultimum anhelans spiritum, dono bonorum omnium largitori Deo et Cluniensi monasterio, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, aliquid de mihi jure debita hereditate in Besorniaco sita, videlicet unum campum habentem in longum perticas C et in latum novem; et alterum campum in Arniaco, habentem in longitudine perticas LX et in latum IIII. Hęc igitur do Deo et predicto loco Cluniaco ob animę meę redemptionem et corporis tumulationem, sine ullius contradictione. S. Tedaldi, filii ejusdem Bernardi, qui ad vicem patris fieri et firmare rogavit. S. Ebrardi, filii ejus. S. Tedrici. S. Leterii. S. Eldrici. S. Otgerii. S. Bernardi. S. Christianę, uxoris ejusdem Bernardi. S. Johannis, filii ejus. S. Constantini. S. Clementis. S. Tetcendis. S. Witburgis. S. Emmę. Actum Cluniaco, die dominica.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung