CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3219     View  [Back]
Charta qua Pontius et uxor ejus Gundrada dant monasterio Cluniacensi curtilum cum vinea in villa Ipgiaco.
Ego, in Dei nomine, Poncius et uxor mea Gondrada donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris quę sunt sitę in villa Ipgiaco, hoc est curtilum cum vinea ubi vocant ad Molnedum; et terminatur a mane terra Rainaldi et Bernardi, a meridie bosco, a sero terra Airoardi, a cirtio via publica. Hanc autem donationem tali tenore facio, ut quandiu vixero teneam; et post meum discessum ad jam dictum locum perveniat. Si quis autem contradictor extiterit, non vindicet quod repetit, sed hęc donatio firma permaneat, stipulatione subnixa, et stabilis. S. Poncii et uxoris ejus Gondradę, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Ingelelmi. S. Aymonis. S. Silvii. S. Gonzonis. S. Otgerii. Actum Cluniaco, mense febroario, feria quinta. Balduinus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung