CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3223     View  [Back]
Charta qua Humbertus dat monasterio Cluniacensi molendinum et pratum in villa Coblaisolas.
Unusquisque christianorum fidelium in quantum se peccatorum pondere gravatum esse conspicit, in tantum studere debet atque elaborare, ut de bonis a Deo temporaliter sibi concessis valeat ęternum et perpetuum regnum mercari. Quapropter, in Dei nomine, ego Hunbertus, pondus peccatorum meorum reminiscens, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de mea hereditate, quę sita est in episcopatu Matisconense, in villa Coblaisolas, unum videlicet molendinum et unum pratum valentibus duos mansos, in tali conventu, ut quandiu vixero teneam et possideam, post meum quoque discessum in proprios usus monachi Clunienses habeant, et quando obitus mihi advenerit me sepeliant; atque in vestitura omni anno aut VI denarios aut servitium de molendino quandiu vixero accipiant. S. Hunberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Poncii de Vicorzo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung