CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3228     View  [Back]
Charta qua Tetbrannus et frater ejus Ermenaldus dant monasterio Cluniacensi res suas apud Conflant.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus Christi, quod ego Tetbrannus et frater meus Ermenaldus, pro redemptione animę Ayroardi, consobrini nostri, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid ex hereditate nostra, quę est in pago Matiscensi, in loco quem vocant Conflanc: hoc sunt vineę, prata, campi, cum omnibus quę ad illum pertinere videntur, exceptis duabus peciolis de terra quę sunt in loco qui vocatur Nebrum. Hęc autem omnia supradicta tradimus ad jam dictum locum sine alicujus contradictione. Quod si quis contradicere voluerit, ęternę subjaceat maledictioni. S. Tetbranni. S. Ermenaldi. S. Rotberti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung