CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3230     View  [Back]
Charta qua Rotdulfus et Petrus, filii Warini de Bellaura, notum faciunt se terram quam pater ipsorum de monasterio Cluniacensi acquisierat, eidem monasterio reddere.
Omnibus tam futuris quam presentibus per hanc recordationis cartam notum esse volumus, quod Rotdulfus et Petrus, filii Warini de Bellaura, venientes coram donno Hugone abbate ceterisque fratribus in capitulum Cluniense, hanc conventionem fecerunt de terra illa quam pater eorum adquisierat de Sancto Petro, ut medietatem fructus ipsius terrę deinceps jam omni anno eidem Beato Petro ac supradictis fratribus consuetudinarie redderent, hoc videlicet nihilque aliud interposito, ut in morte si Cluniaco delati fuerint, a fratribus pro caritate recognoscantur et sepeliantur. Conventum est etiam ut post mortem ipsorum duorum, Rotdulfi videlicet et Petri, seu Hugonis, filii ejusdem Rotdulfi, suprascripta terra de qua loquimur, absque alicujus querimonia, Sancto Petro ex integro remaneat; et nullus eam quasi hereditario jure de eorum genere ulterius requirere debeat. Interim autem omni anno pro censu debent unum porcum de duobus solidis et cetera omnia quę pro uno manducare debentur equaliter, sicut pro illo alio manducare debent pro alia vinea.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung