CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3233     View  [Back]
Charta qua Petronilla dat monasterio Cluniacensi mansum qui vocatur al Perer.
Noverint cuncti fideles christiani, tam presentes quam futuri, quod ego Petronilla dono Deo et sancto Petro, ad locum Cluniacum, ubi preest donnus ac venerabilis abba Hugo, quendam mansum qui de nomine arboris piri vocatur vulgo al Perer, cum omnibus appenditiis suis. Hoc autem facio consentientibus filiis meis Bernardo et Gaufredo necnon Emmena, filia mea, pro remedio animę meę et infantum meorum et omnium parentum meorum, ut Dominus nos eripiat a penis inferni, sed et tali tenore ut ipsi fratres me sepulturę tradant, sicut ipsam cui predictus pater societatem ipsius loci et omnium locorum ad ipsum pertinentium concessit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung