CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3243     View  [Back]
Charta qua Ascelinus et uxor atque filii ejus dant monasterio Cluniacensi medium plantum et campum in villa Massiliensi.
Quia in hac presenti vita dum vivitur, carere vitiis et peccatis omnino est impossibile, placare districtum judicem per opera misericordię oport[et] unumquemque. Quod perpendens ego Ascelinus nomine, cum consilio uxoris mee et filiorum meorum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, medium plantum quod in terra Sancti Petri feci, videlicet illam meam partem quę mihi jure pro meis laboribus obvenit, sed tali ratione, ut quandiu vixero teneam; et post mortem meam ad predictum locum absque ullius calumpnia perveniat. Dono etiam quoddam pratum cum campo arabili simili tenore quo supra. Terminatur vero pratum quod etiam in prato Unberti est situm, a certio terra Sancti Petri, a sero Sancti Vincentii, ex aliis partibus silva publica. Campus etiam ita terminatur: a certio terra Briccii, a sero Sancti Vincentii, a vento Sancti Quintini. Est autem hic campus cum predicto medio planto in villa Massiliensi. Si quis hanc donationem voluerit contradicere, perimatur ęterna dampnatione, hoc testamento salvo manente. S. Ascelini et Rainburgis, uxoris ejus. S. Josberti et Andreę, filiorum ejus. S. Dodonis. S. Huberti. S. Waldrici. S. Mainboldi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung