CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3247     View  [Back]
Charta qua Tetburgis, uxor Oilardi, dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Pradellis et Montelio.
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione, interim dum licet dumque tempus aceptabile atque dies salutis instare videntur, summopere providendum est, ut si qua agere bona valemus, operari non pigritemur, facientes nostri eos debitores quos veraciter credimus nostris Deum exorare pro reatibus. Quapropter noverint cuncti sub norma catholicę fidei agonizantes, quod ego Tetburgis dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconense, in fine Cardoniacense, in villa quę dicitur Pradilis: hoc sunt curtili tres in dominicatum, cum omnibus appenditiis suis, campis, pratis, silvis, vineis, aquis aquarumque decursibus, quesitum et inquirendum; totum ab integro, excepto medio planto, et tribus araturis de terra quas dono Ardinco et uni ex suis heredibus, si legalis fuerit. Et hoc eo tenore facio, ut quandiu ipsi duo vixerint usum fructuarium habeant, et post illorum discessum ad jam dictum locum perveniant. Et in alio loco qui dicitur Montelio duas vineas. Hęc omnia dono ad predictum locum pro remedio animę meę ac senioris mei Oilardi et patris ac matris meę et omnium parentum meorum, necnon omnium fidelium defunctorum, et pro salute, et incolumitate filiorum. Dono etiam in predicta villa servos his nominibus: Contaldum cum infantibus suis, Gotmundum cum uxore et infantibus suis V. Si quis autem hanc donationem a me libentissime factam scindere aut calumpniari voluerit, primitus iram Dei omnipotentis ac sanctorum omnium incurrat, et nisi ad emendationem venerit, in perpetuum pereat. Insuper coactus auri libras VIII persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Tetburgis, quę fieri et firmare rogavit. S. Narduini filii ejus. S. Girberti. S. Sendeleni. S. Warulfi. S. Odilonis. S. Alberici. S. Baldrici. S. Aymonis. S. Oddonis. Data per manum Aldebaldi, regnante Domino nostro Jesu Christo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung