CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3262     View  [Back]
Werpitio malarum consuetudinum in diversis locis quam fecit Hugo de Buxeria monasterio Cluniacensi.
Convenientia inter monachos Cluniensium et Hugonem de Buxeria, in presentia donni Segaldi, de malis consuetudinibus quas requirebat in terra Sancti Petri et pater ejus tenuit juste aut injuste, videlicet Gausfredus nomine et filius ejus Hugo, in servos et ancillas, omnia vuerpivit ante donnum Segaldum; et illas terras quas habebant monachi Sancti Petri ipso die omnia dimisit, excepto illas consuetudines quas homines Sancti Petri recte et per usum faciebant ei per suam terram. Æcclesiam vero quam vocant Juiliaco, quę est in honore beati Petri, sicut domina Litgardis dedit Sancto Petro, et ipsi similiter omnia ex toto dimisit. Igitur elemosinam quam fecit frater ejus, Jocerannus nomine, et ipse firmavit et laudavit; et illam consuetudinem quam ipse Jocerannus requirebat in manso de Noianto, quam dimisit pro anima sua, iste Hugo laudavit et corroboravit, in tali convenientia, ut monachi absolvant animam patris sui et suam et omnium amicorum suorum, et dent ei partem et societatem in omnibus beneficiis jam dicti loci. Testes sunt, isti qui affuerunt: videlicet Girbertus decanus, Silvius monachus, Achinus decanus, Arleius decanus, Wigo decanus; isti sunt omnes monachi. Milites vero qui fecerunt placitum isti sunt: Constantinus de Maliaco, Odulricus de Cluniaco, Litcelinus et frater ejus, Jocerannus de Saloniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung