CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3274     View  [Back]
Charta qua Hugo et frater ejus Arlebaldus monachicum habitum sumentes dant monasterio Cluniacensi hereditatem suam in villa Monte.
Dum in hujus seculi vivitur laboriosa peregrinatione, interim dum licet dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videntur, summopere providendum est, ut si qua agere bona valemus, omni dilatione postposita, operari non pigritemur, facientes nostri eos debitores quos veraciter novimus et in presentiarum corporum saluti consulere et in futuro animarum judices esse minime dubitamus. Quia enim post mortem nil boni agere possumus, opere pretium credimus antequam ad illud subtile et inconprehensibile ducamur examen, occulto judici satisfaciendo neglegenter a nobis commissa manu penitentię in istius evi brevitate qualitercumque possumus tergere non desistamus. Quapropter nos duo fratres Hugo et Arlebaldus, divini judicii severitatem pro nostrorum facinorum enormitate metuentes, simulque de ejusdem judicis misericordia presumentes, diabolo huic mundo principanti et mundo blandimentis fallacibus filios suos in interitu perducenti abrenuntiando, pro animarum incolomitate nostrarum, sanctissime conversionis habitum et christianitatis certissimum fundamentum secundum Beati Benedicti regulam elegimus et in perpetuum, Deo auxiliante, nos in hoc proposito perseveraturos spopondimus. Et hujus gratia perseverationis Cluniacum locum religiosissimum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecratum adivimus, et animas ac corpora Deo et sanctis apostolis donnoque Hugoni supradicti loci patri venerabili reddidimus. Necnon quoque tam pro nostris quam pro parentum nostrorum animabus, partem nostre hęreditatis quę est in villa quę Mons nunccupatur, supradicto loco tradidimus et in perpetuum habendam et possidendam, absque ullius personę calumpnia vel contradictione concessimus; tam in servis quam in ancillis, tam in campis quam in vineis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, arboribus, et omnino quicquid ibi habebamus, et servitium quod ibi annuatim villani debebant, omnia dedimus et transfundimus, totum ab integro donamus, laudamus et confirmamus. Si quis autem hanc donationem (quod absit!) infringere voluerit, in primis iram omnipotentis Dei et sanctorum apostolorum incurrat, et anathematis gladio confossus, nisi emendando resipuerit, cum Dathan et Abiron, quos terra deglutivit, intereat, et cum Juda traditore Domini et cum eis qui dixere Domino Deo: «Recede a nobis», eternis incendiis concremandus in tormentis contabesscat. S. Hugonis, qui hujus carte auctor et firmator extitit et firmari fecit, et Arlebaldi fratris ejus, qui similiter firmavit. S. Atanulfi et Hugonis, consanguinei sui, et Trobanni avunculi sui. S. Vuifredi de Mercant, Stephani de Aristol, Rolanni de Nontaniaco, Bernardi de Vicursoni, Berardi fratris sui, Hugonis de Centarben, et Girardi et Gotseranni, Gotheranni de Centarben. Qui huic donationi fautor et observator extiterit, et quod pie factum est ex parte sua laudaverit et corroboraverit, benedictionem et gratiam omnipotentis Dei et sanctorum apostolorum necnon et sanctorum omnium sentiat et habeat, et vitam ęternam pro bonę voluntatis exibitione suscipiat.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung