CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3278     View  [Back]
Charta qua Hugo werpit monachis Cluniacensibus res quas Acelinus de Masco miles eis dederat in villa Kacala.
Notum sit omnibus hominibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Acelinus miles de Masco et uxor mea et filius meus, donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et loco Cluniaco et fratribus ibi Deo servientibus, presentibus et futuris, aliquam partem hereditatis meę que est in villa Kacala, totum quod ibi habemus vel habere debemus donamus propter remedium animarum nostrarum vel parentum nostrorum, ut nos recipiant in societatem et in benefactis eorum, sive in loco sepulture, ut sepiliant nos post mortem nostram in loco supradicto; quod ita factum est. Post dicessum vero eorum venit Vuichardus miles de Miciaco, nepos supradicti Acelini, et vi abstulit Sancto Petro et a loco Cluniacensi ipsam terram. Igitur postquam ventum est ad [a]ures do[n]ni Odilonis abbatis, habuit placitum cum eo, atque ita definitum est: ut supradictus abbas dimitteret terram et omnem servitium quod ipsa terra reddit Vuicha[r]do, unum annum. Post transacto vero anno, ita definitum est, ut sine ulla difficultate vel aliqua retinentia relinqueret Vuichardus servitium donno abbati et loco Cluniaco in perpetuum. Post quod Vuichardus factum, non tenens conventionem quam fecit, aponens iniquitatem super iniquitatem, ipsam terram dedit cuidam militi, Aimino nomine, in feudum. Ipse autem Aiminus post mortem suam dimisit filio suo Hugoni. Hugo vero, recognoscens peccatum illorum quod fecerant, nolens permanere in eo, compunctus corde, sive, ut credimus, a Deo inspiratus, reddidit Cluniaco, tali tenore, ut in vita sua possideret et censum redderet omnique anno supradicto loco, videlicet decem sextarios vini, duodecim denarios, VI panes, IIII mitedarios de civada. Omnia autem supradicta ego Hugo, post mortem meam, ex integro loco supradicto dimitto, sine aliqua retinentia, ut nullus ex heredibus meis vel parentibus meis ibi aliquid requiratur. Si quis autem nostram donationem infringere voluerit vel vuerpitionem, nisi ad satisfactionem venerit, sit anathema maranatha. Omnia vero que possidere sive tenere videbar in villa Kacala, totum ab integro reddo, videlicet campos, vineas, prata, arbores, servos et ancillas, cultum et incultum, sine ulla retinentia, ut dent michi societatem et partem in benefactis eorum. Accepi autem ego Hugo a fratribus Cluniacensibus et a Stephano decano de Caviniaco unum mulum cum sella et freno, et triginta solidos denariorum de moneta Lugdunensi pro eo quod talem placitum feci eis. S. Hugonis, qui hoc donum fecit et firmari rogavit. S. Dalmatii de Verned, qui pro hoc placito X solidos accepit, Sandaleni, Jodmari de Peset, Maioli de Vincella, Stephani Niel, Stephani de Peset, Stephani de Anidelstos, Girini de Elstols, Stephani de Cassanias, Gocmari de Cassanias, Ardradi de Mont Faver, Rolanni de Mont Alger, Stephani decani, Stephani Girardi, Arleballi prepositi, Petri prepositi, Duranni presbiteri de Cavaniaco, Lamberti prepositi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung