CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3281     View  [Back]
Charta qua Adda et filius ejus Letaldus dant monasterio Cluniacensi campum et pratum in parrochia de Maciaco.
Sicut indubitanter fides fidelium credit et Salomon testatur: «Redemptio animę viri sunt proprie divitię, si eas recte et fideliter dispensaverit.» Quapropter ego Adda femina, ut Deus mei misereatur, dono aliquid de hereditate mea Deo et sancto Petro ad locum Cluniacum, hoc est unum campum in parrochia de Maciaco; terminatur ipse campus a mane via publica, a meridie similiter via publica, ab alia parte terra Sancti Petri. Dono etiam unum pratum juxta rivulum qui vocatur Elna. Hoc autem donum facio pro remedio anime meę et filii mei Letaldi, qui hoc donum laudavit et hanc cartam fieri jusit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung