CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3282     View  [Back]
Charta qua Engelgardis, uxor Richardi, dat monasterio Cluniacensi aliquid de rebus suis, scilicet Montgobet.
In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum esse volumus omnibus in Christo renatis, quod ego Engelgardis, pro salute anime meę et omnium parentum meorum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de rebus meis quę michi hereditario jure contingunt, scilicet Montgobet, annuente et donum confirmante legittimo marito meo Richardo, acceptis pro caritate L solidis a priore domno Warmundo, ea scilicet ratione, ut hec donatio inconvulsa in eternum permaneat, et eandem terram undique sicut antecessores mei et ego post ipsos tenui, sic rectores Cluniacenses et seniores ibi Deo servientes sine contradictione habeant. Quod si quis ulterius calumpniari voluerit, per potestatem repressus nullo modo prevaleat, et datis pro injustitia duodecim libras auri, ipse in inferno perpetuis tormentis mancipetur.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung