CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3293     View  [Back]
Charta qua Sivualdus dat monasterio Cluniacensi curtilum et vineas in villa Monzaniaco.
In nomine Verbi incarnati. Ego Sivualdus dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum, pro remedio animę meę, terram sitam in comitatu Matisconensi, in villa Monzaniaco, hoc est curtilum unum cum vinea, qui terminatur a mane terra Sancti Benedicti, a meridie Sancti Andochii, a sero et a certio via publica; et in alio loco, in ipsa villa, vineas duas et omnia quę ad ipsum curtilum aspiciunt usque ad inquirendum, excepto quod sororibus meis donavi. Et hoc facio tali tenore, ut quandiu vixero teneam, post meum autem discessum ad Sanctum Petrum perveniat. S. Sivualdi, qui fieri et firmare rogavit. S. Evę matris ejus. S. Hugonis. S. Anscherici. S. Gausberti. S. Josmari. S. Petri.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung