CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3302     View  [Back]
Charta qua Gauscerannus de Beresi notum facit se ipsum fecisse monachum in Cluniacensi monasterio et omnem hereditatem suam eidem monasterio dedisse.
Sciant cuncti presentes et futuri, quod ego Gauscerannus de Beresi in primis offero me ipsum Domino Deo ad serviendum ei sub habitu regulari, in Cluniacensi monasterio, cui preest venerabilis abbas donnus Hugo; et de rebus meis hereditarie mihi a progenitoribus relictis eidem monasterio facio donationem, ut peccatorum meorum merear remissionem et in proposito quod aggredior perseverantiam usque in finem, laudantibus matre mea, Walterio quoque et Bernardo, fratribus meis, et factum confirmantibus. Dono ergo Deo et beatis apostolis Petro et Paulo atque Cluniacensi monasterio, medietatem de bosco de Moncel, terram quę est inter Broariam et Moncel, prati ad Aguilun medietatem, mansum de Moncels, vercariam de eodem manso a via vetere usque ad aquam et usque ad pirum; bruariarum omnium quę sunt inter viam quę dicitur Brunichildis et aliam viam, terramque Sanctę Marię medietatem; ad la Sera Vela, super Lancum, posam unam; item juxta terram quam tenet Hugo de Muncels posam unam; item juxta terram Sanctę Marie super Lancum posas II; in Orgivals, juxta condaminam Sancti Petri, posam unam; super Lancum, juxta mansum de Givirunt, petiolam unam; juxta terram Sanctę Marię subtus domum Uldrici Panperdut, petiolam unam; subtus pontem Sancti Petri, juxta pratum fratrum meorum, posam unam, medietatem cundaminę juxta plantum Pontii militis de Solongei usque ad fontem et usque ad salicem juxta pontem de Aguilun, juxta terram Sanctę Marię terrę quę adjacet medietatem; plaustrum quod habebant illi de Beresi in Perronna, cursum in bosco Fai et bosco Breza usque ad veterem viam ad opus rusticorum qui in terra ista habitant ad omnia sibi necessaria facienda; cursum in Bruaria quę est inter defensum de Muncels, et Lai similiter, et omnes Muncelenses terras ubicunque sitas cum silvis, campis, pratis, aquis aquarumque decursibus, exceptis his pratis et pratis quę Vualterius, pater meus, suis dedit sororibus et filiabus. Si quis autem hanc donationem calumpniare voluerit, non optineat quod requirit, sed iram omnipotentis Dei et predictorum apostolorum incurrat, nisi digne pęnitendo resipiscat; et hęc donatio firma et stabilis in perpetuum permaneat. Hujus vero donationis testes sunt Wichardus et Bernardus fratres mei, Landricus Grossus, Gausfredus de Munzi, Bertrannus de Ver, Bernardus de Longei, Hugo Bastart, et Hubertus Ungrus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung