CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3306     View  [Back]
Charta qua Hugo de Berziaco dat monasterio Cluniacensi servum quemdam, nomine Girbertum.
Notum sit omnibus futuris et presentibus, quod ego Hugo de Berziaco dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, Cluniacensique monasterio, cui preest pariter et prodest domnus abbas Hugo, unum de servis meis, nomine Girbertum, ut ab hac die a mea et omnium meorum servitute liber et securus in servitio seniorum Cluniacensium maneat devotus. Si quis autem hanc donationem, aut ego ipse, aut aliquis heres vel parens meus irritam facere voluerit, anathema maranatha sit, omnique maledictioni veteris et novi Testamenti subjaceat, insuper et iram omnipotentis Dei incurrat, nisi digna satisfactione peniteat. Donum vero hoc stabile et inconvulsum maneat in perpetuum. Hujus autem doni testes fuerunt: Durannus de Sancta Maria, Bernardus Rainuars, Benedictus Pistor, Norbertus Blanchez, Constantius nepos Constantii, Wido de Bagienes, Hugo, Gislebertus; et super omnes hos monachi nonnulli, super quos etiam Deus, quem nichil latet.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung