CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3308     View  [Back]
Charta qua Gaufredus de Cluniaco miles, et cæteri, dant sive vendunt monasterio Cluniacensi quidquid habebant in podio de Rufiaco.
Notum sit presentibus et futuris omnibus, quod pro Dei amore et animarum nostrarum redemptione, nos, ego quidem Gaufredus, et filii mei, uxor quoque mea, Bernardus quoque nepos meus, Asterius etiam frater Bernardi, mulier etiam Bernardi Vetuli, et filii ejus Gauzerannus et Hugo, donamus Deo et beatis apostolis Petro et Paulo Cluniacensique monasterio, per manum donni Hugonis cellerarii, presidente ipsi ęcclesię donno Hugone venerabili abbate, quicquid habuimus vel habere visi sumus in podio de Rufiaco, sicut terminatur in quatuor viis, excepta una francisia quę est inter vineas et boscum, ut monachi Cluniacenses ex hac die quiete teneant et jure perpetuo possideant. Et licet hoc pro anima nostra faciamus, a prefato cellerario accepimus ego Gaufredus, miles de Cluniaco, cum uxore et filiis meis, trecentos solidos; Bernardum nepotem meum defunctum susceperunt monachi et sepelierunt, et ejus partem ipso donante acceperunt. Ego autem Asterius quattuor libras Lugdunensis monetę; ego vero uxor Bernardi Vetuli et filii mei trecentos solidos. Si quis hanc donationem vel venditionem calumniari et contradicere voluerit, non valeat vendicare quod requirit, sed iram omnipotentis Dei et beatorum apostolorum incurrat, nisi resipuerit; et anathemati tamdiu subjaceat, quoadusque quę inique pervaserat restituat.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung