CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3310     View  [Back]
Epistola Widrici Danobriensis venerabili Hugoni, abbati Cluniacensi, qua orat eum ut capellam Magni Vici velit suscipere.
Venerabili abbati ac totius religionis decore adornato patri H[ugoni] Cluniacensis, senior Widricus Danobriensis et Gepa conjunx ejus atque ipsorum duo filii Balduinus et Rainbaldus, devotum famulamen atque ęternę felicitatis munus. Inter spem metumque positi, dum hanc labilem vitam agimus, auxilio Dei consultuque suorum fidelium de salute animę aliquid pro posse disponere volumus, quatenus in futuro remissionem delictorum et vitam perpetuam percipere mereamur. Est nobis in predio proprio, in villa quę vulgo dicitur Magnus Vicus, capella quędam in honore Christi martyris Christofori constructa, quam procurat quidam monacus Walterius dictus, asserens se vestrę subjectionis esse per omnia. Inibi, Deo cooperante, per merita predicti martyris plurima fiunt mirabilia. Jam ibi contradidimus tantum araturę terrę quantum potest octo bobus ad arandum sufficere. Dedi huic ęcclesię unam salinam sedem et unam patellam, uxorque mea unam patellam perpetuo jure; et dabimus adhuc nostrique successores. Non parum vobis videatur, vestrę damus ęcclesię Cluniacensi annuatim, festo sancti Andreę, carratam salis, et si Deus rem multiplicaverit, emendabimus et nos vobis in donis. Oramus sanctitatem vestram ut prefatum locum velitis in vestra cura et in subjectione pro Dei amore suscipere, ut per vos nomen Domini laudetur ubique. Jam enim in prefato loco monachilia habitacula honeste sunt incepta, quę perficientur, Deo annuente, instanti cura. Mittimus litteras nostra parte beatitudini vestrę, ut notificetis nobis quid super hoc velitis facere. Nolumus enim usque pactionem ex hac re facere, donec rescierimus si nos velitis in hac peticione exaudire. Hoc sciat pietas vestra, quoniam si vobis placuerit suscipere, nullum jus seu advocationem, nec ego, nec posteritas nostra, volumus retinere. Alioquin si nolueritis, consilium queremus in aliis locis, sed libentius apud vos conversio esset nobis. Valete semper.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung