CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3315     View  [Back]
Charta qua Willelmus de Tierno dat monasterio Cluniacensi quidquid habebat in villis de Carmis, de Civrac, etc.
Dum constet certissimum fore cunctis recta sapientibus, quod videlicet omnis presentis seculi gloria sive, ut verius dicatur, vana et deceptoria fallacia, tota transiet velut visio nocturna, summa opere nitendum est, ut abdicatis tenebris, tendamus ad gaudia peręnnis claritatis, quatinus illi valeamus grati et accepti fore, qui nos transferre dignatus est in regnum filii claritatis suę; satagendum enim est nobis ut, concepto salubri consilio, intra archana nostrę mentis, illisque quę velut umbra recedunt relictis, ea quę sola veraciter ac singulariter semper persistencia dicenda sunt expetamus, ne, quod Deus avertat! cum umbris, si secuti fuerimus umbras, transeamus. Quid enim tam dignum, quam ut des lutum et accipias aurum? Quid tam letum, quam ut relinquas exilium et adeas regnum? Quid tam obtabile, quam ut deseras hujus mundi carcerem et adquiras tibi celestis palacii amplitudinem? Quid tam conveniens, quam ut despecta funditus ista fumiganti vita in qua nobis nil extat certum, et non solum annorum vel mensium, set etiam ipsarum cunctis manet incertus numerus horarum, ambiamus tota mente illam in qua certissimum habemus nos infinita longevitate annorum regnaturos cum Christo per secula seculorum? Hęc igitur ego Willelmus de Tierno mente versans simulque multitudinem peccatorum in quibus nunc usque sum deversatus lacrimoso corde considerans, ratum duxi ut juxta Danielis consilium, peccata mea helemosinis redimerem, et quia a viriditate bone accionis, heu pro dolor! pene arui hęstu secularium voluptatum, illos saltem sustentarem quorum pia vita fructum affert bonarum jugiter virtutum, eo quod a Christo velut lignum fructiferum sint plantati juxta fluenta sanctarum scripturarum. Dum enim me sciam fecibus iniquitatum mearum inmersum, cunctis pietatis expoliatum esse plumis, illorum qui cunctarum mundi cupiditatum visco exuti assumunt pennas ut aquilę et ad superna indeficienter evolant mentis contemplatione, me confido ad regna celorum sustolli pennis. Hujus ergo rei gratia, dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, patrique domino meo donno Hugoni abbati et ceteris senioribus meis fratribus Cluniacensibus, quedam ex meis rebus, ut ipsi deinceps ea jure perpetuo possideant, et prout voluerint disponant. Sunt vero hec: in primis quicquid in ęcclesia vel villa de Carmis in dominium habeo, reditus videlicet vel consuetudines omnes, et vicarias omnes ibi pertinentes, quicumque illas habeat, ut sicut ego usque nunc tenui, ita deinceps ea seniores Cluniacenses teneant. Dono etiam villam de Sivrac sicut eam tenebam, et consuetudines et vicarias ibidem pertinentes similiter; simili modo villam de Espentegni cum consuetudinibus et vicariis omnibus, medietatem quoque de clauso de Venzac cum vicaria sua; item quicquid habebam ad Sanctum Portianum de Borno cum vicariis et consuetudinibus, et quantum una leuga tenet de silva de Borno in eo loco ubi ipsi monachi elegerint; item quadraginta modios debitales de vino omni anno in Tiernensi pago, et decem corvisia, et unum semimodium de melle, et quinquaginta rusticos cum consuetudinibus quas debebant, et quinquaginta porcos, totidemque multones. Petrus de Artona, Eldinus de Montalegra, Petrus de Terzac: isti sunt testes qui hoc viderunt et audierunt.
(Au dos:) Carta Willelmi de Tierno.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung