CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3316     View  [Back]
Charta qua Rainaldus de Sancta Helena dat monasterio Cluniacensi medietatem ecclesiæ in honore sancti Andochii, etc.
Notum sit cunctis fidelibus christianis, tam presentibus quam futuris, quod ego Rainaldus, cognomen habens de Sancta Helena, et uxor mea Terreda, Achardus quoque filius meus, donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, ubi prodesse magis quam preesse videtur domnus Hugo abbas, medietatem cujusdam æcclesię sive capellę que consecrata est in honore sancti Andochii pretiosi martyris; terram quoque omnem quę ad medietatem ipsius æcclesie pertinet, totam ad integrum dono; que scilicet per veracium testium approbatione ad medietatem ipsius æcclesię pertinere comprobabitur. In ipsa quoque villa dono unum mansum sine aliquo retinemento et colongiam que ad ipsum mansum pertinet. Hoc autem donum facio pro remedio animę meę et uxoris supradicte et filii prenominati; eo tenore et convenientia, ut si quis ex nobis tribus obierit, si fuerit qui Cluniaco nos deferat, seniores loci nos honorifice sepeliant, et Dominum deprecentur pro animabus nostris. Si quis autem hoc donum infringere putaverit, sive ego, sive filius aut filia, vel aliquis heres aut proheres meus, iram Dei omnipotentis et sanctorum ejus incurrat, nisi digne emendaverit. S. Rainaldi. Testes sunt Beraldus et Fredelandus milites. S. Achardi.
(Au dos:) Volumus autem ut hæc ecclesia proprie in cellarium servitium fratrum deputetur.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung