CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3317     View  [Back]
Charta qua Walterius et uxor ejus Ermengardis dant monasterio Cluniacensi curtilum in villa Budono.
Notum sit omnibus sancte ecclesie filiis, presentibus et futuris, quod ego Walterius mulierque mea Ermengardis, pro remedio animarum nostrarum donamus Deo sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo loco Cluniensi, in villa Budono, unum curtilum sicut clausura circumdatur. Hoc autem ego Walterius ex ipsius mulieris conjunctione adquisivi. Eoque pacto hoc dedimus, ut, nobis defunctis, fratres predicti loci corpora nostra terre tradant. Sin autem ego vivus monachus volo fieri, me suscipiant mulierque mea beneficii ipsorum sit particeps. S. Wa[l]terii, qui hanc cartam firmavit. S. Ermengardis, uxoris ejus. S. Wichardi, filii eorum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung